Statuta Associationis Sancti Benedicti Patroni Europae
Historia
Associatio Sancti Benedicti Patroni Europae fundata est anno 1967, postquam Paulus PP VI sanctum Benedictum declaraverat Patronum Europae cuius in spiritu univit populos per culturam christianam descriptam in Regula ab ipso composita. Hoc enim modo iuxta verba Pii PP XII et Joannis Pauli PP II factus est „Pater Europae“. Similis honor tribuitur sanctis Cyrillo et Methodio qui a Joanne Paulo PP II conpatroni Europae proclamati sunt.
Finis Associationis
(1) A.S.B.P.E. studet promovere apud sodales et per eos in consociatione humana europaea, incrementum culturae christianae ad mentem Regulae s. Benedicti.
A.S.B.P.E. studet promovere apud sodales et per eos in consociatione humana europaea, incrementum culturae christianae ad mentem Regulae s. Benedicti.
Regula s. Benedicti fons et instrumentum
(2) A.S.B.P.E. finem sibi propositum prosequi studet duce s. Benedicto vel pressius per ducatum institutionis, quam Regula eius continet quamque Ss. Pontifices laudaverunt.
Regula enim s. Benedicti temperationem in spiritualibus et temporalibus mirifice aequatam vitae communis proponit dirigens hominem ad Deum et firmans pacem socialem, quapropter ab Ecclesiae Magisterio consideratur veluti forma quaedam exemplaris consociationis humanae.
ldeo sodalibus Associationis persuasum est institutionem benedictinam respondere aspirationibus nostri tempori.
Edictum autem s. Benedicti primum respicit Europae populos quos adiuvare potest ad recuperandam suam animam prorsus christianam. Quia autem vis eius inserendi Evangelium in vitam excedit limites huius Continentis, Associatio, etsi primas suas vires dedicat Europae, attentionem suam non coercet ad solas illius necessitates.
Fides, principium vitae et actionis
(3) Fides iuxta Ecclesiae doctrinam fundamentum est vitae christianae. Quare sodales Associationis eam profitentur et propagant factis amplius quam verbis. Filiali oboedientia recipiunt quodcumque Summus Pontifex docet et reprobant quod reprobat.
(4) Iuxta verba et mentem Regulae student Christo omnino nihil praeponere atque Creatori reddere cultum debitum penitus obtemperando eius mandatis.
(5) lnclinando aurem cordis verbo Dei, sacram Scripturam legere amant, ut per ducatum Evangelii erudiant semetipsos seseque ad personalem precandi modum exerceant itaque testes Christi efficiantur.
(6) Haurire sciunt spiritualis vitae praecepta ex thesauro traditionis Patrum tum occidentalium tum orientalium qua ipsum s. Benedictum imbutum noscunt.
Ecclesiam, Corpus Christi mysticum, amore amant fideli, defensores intrepidi iurium suorum et traditionum suarum cultores.
Filialem nutriunt confidentiam erga Virginem Mariam, Matrem Christi et Matrem Ecclesiae.
(7) Scientes sine gratia modo christiano se vivere non posse, actuose participant vitae sacramentali et liturgicae Ecclesiae localis et inopiis eius succurrere satagunt. Inter propria pietatis exercitia sacrosancto Missae Sacrificio locum tribuunt praecipuum.
(8) Sodales Associationis iuxta uniuscuiusque conditionem officio missionario satisfacere nituntur, Christi nuntium absque timore in mundum portantes tum oratione tum actione.
(9) Auctoritate ecclesiastica duce, sodales pro passe viam sternere iuvant redintegrandae unitatis christianorum in Ecclesia catholica „per quam olim Europa fuit ipsa christianitas“, magni aestimantes quidquid veritatis fratres seiuncti una nobiscum possident in Christo.
In vita sociali hodierna recta participatio
(10) Sodales cognoscere student principia doctrinae socialis Ecclesiae quae in institutionibus pro vita communi a Regula benedictina collaudatis quasi in speculo exsplendescunt. ltem operam dant, ut in vita sociali et oeconomica instituta temporalia iuri naturali et legi evangelicae conformia stabiliantur.
(11) Familiae sanctitatem acriter propugnant. Proprios filios nascentes et natos amant, eosque timore Dei imbuunt et ad auctoritatem legitimam verendam educant. ltem a limine reiiciunt quae integritati familiae adversantur.
(12) Adlaborare contendunt ad honestatem vitae publicae promovendam, ad opinionem publicam formandam necnon ad instrumenta communicationis socialis christiano spiritu imbuenda.
(13) Pro scholae catholicae conservatione militant, quippe quae sit instrumentum efficax culturae christianae propagandae.
(14) Cum ad mentem s. Benedicti orationi uniatur operatio tamquam valor constitutivus dignitatis hominis uti collaboratoris Dei Creatoris, sodales Associationis praeter navitatem intellectualem, magni aestimant Iaborem manualem, speciatim agricolarum.
(15) Cum lingua latina, olim toti Europae communis, instrumentum sit praestantissimum communicationis et culturae, scientiae et institutionis, ea adminiculum est efficax ad conservandam unitatem doctrinae in Ecclesia. Propterea sodales Associationis, iuxta uniuscuiusque conditionem, eam colere eiusque usum in Liturgia, secundum Ecdesiae praescriptiones, promovere student.
Cantus popularis cura non posthabita, characterem contemplativum modulationum gregorianarum magni aestimant earumque usum laudant.
(16) Sodales Associationis, cum persuasum sibi sit populos europaeos absque existimatione mutua in caritate fundata gaudere non posse neque pace duratura neque cooperatione politica aut oeconomica, ingenium ceterorum papularum compenetrare eorumque valores magni facere student, imprimis mediante diligenti cognitione eorum linguae. Sodales unam saltem linguam extraneam addiscere nituntur.
De membris Associationis
(17) Sodales Associationi aggregantur per cooptationem. Collegium gubernativum cui ab aliquo eius membro novi sodales commendantur, libere decidit de eorum acceptatione eorumque nomina in elenchum membrorum inscribit.
(18) Acceptari possunt viri et mulieres qui spem praebent fundatam vivendi et agendi iuxta principia Associationis, idque explicita declaratione promittunt.
(19) Adsociari possunt tamquam membra personae quidem physicae, non autem personae morales.
(20) Inter membra Associationis praecipuo tenentur honore fundatores, sine quarum consensu principia statutorum mutari nequeunt.
(21) Viri et mulieres de causa Associationis benemeriti a Collegia gubernativo sodales honoris causa renuntiari possunt.
(22) Membra in capsam Associationis stipem fundunt annualem a Collegio gubernativo statutam. Ad ipsum etiam pertinet determinare rationes generales exonerationis partialis vel totalis a tributo ·solvendo. Secretarii generalis est applicare has rationes ad singulos casus.
(23) Sodalis qui per multum tempus signum adhaesionis non amplius dedit, vel qui publice contra spiritum vel litteram horum statutorum egit, ex Associatione dimittitur et nomen eius ex albo membrorum expungitur per decisionem Collegii gubernativi, quod rationes dimissionis manifestare non tenetur.
Moderatio Associationis
(24) Associatoni honorifice praesidet Magnus Protector. lpso vita functo vel officio renuntiante, ad Collegium gubernativum pertinet offerre hoc officium personae in alta dignitate constitutae.
(25) Associatio s. Benedicti Patroni Europae temperatur collegialiter a Collegio gubernativo duodecim collegarum.
(26) Associationi praeest eamque repraesentat Praesidens a Collegia gubernativo ad quinquennium electus semper reeligibilis, regulariter loquendo e numero collegarum assumendus.
(27) Eadem ratione a Collegia gubemativo eliguntur duo vices praesidis tenentes qui ei quocumque modo in exercitio officii sui impedito substilluuntur in vicem. Eliguntur semper reeligibiles, ad quinquennium, e numero collegarum.
(28) Secretarius generalis a Collegio gubernativo e numero collegarum eligitur ad quinquennium, semper reeligibilis. Ad ipsum praecipue pertinet alere et servare flammam fervoris, mittere relationes sodalibus, ordinare comitia annualia. lpse sibimet apsciscere potest secretariatum cum collaboratoribus.
(29) Collegae Collegii gubernativi cooptantur ab ipso Collegia, voto secreto, ad quinquennium, ad ulteriora quinquennia reeligibiles.
(30) Collega officio suo functus, propter peculiaria merita sibi acquisita suffragio secreto Collegii gubernativi renuntiari potest membrum eiusdem honorarium, in consessibus eius voce gaudens consultiva.
(31) Munus collegae cessat vel expleto quinquennio, vel a munere abdicatione Praesidi vel Secretario enuntiata et a Collegia gubemativo recepta, vel decisione eiusdem Collegii suffragio secreto lata.
(32) Si membrum Collegii gubernativi durante suo quinquennio ad officium Praesidentis vel vices Praesidentis tenentium vel Secretarii evectus fuerit, membrum Collegii esse pergit, quamdiu currit officium suum.
(33) Collegae ad consessus Collegii gubernativi sollicite concurrant. Si quis eorum ob impedimentum maius comparere nequit, rationes Praesidenti vel Secretario patefecare ne negligat.
(34) Collegium gubernativum convocatur per Secretarium a Praesidente qui consultis collegis locum, tempus et materiam tractandam consessus statuit.
(35) Collegii gubernativi solius est peragere electiones et decisiones ferre Associationem obligantes. ln dirimendis quaestionibus maioris momenti ipsum iudicat, ad mentem horum Statutorum, iuxta spiritum Magisterii Supremi Ecclesiae.
(36) Si urgente aliquo negotio dirimendo Collegium gubernativum convenire nequit, Praeses unacum illis collegis quos attingere poterit, decisionem ferat proximo consessu Collegii sanciendam. Ut autem talis decisio sit valida, requiritur, ut triasaltem membra Collegii gubernativi adsint et consentiant.
(37) Si propter impedimentum maius adunatio in paragrapho praecedente descripta fieri nequit, Praeses per epistolam in circum demissam decisionem exquirit, quae quamprimum a Collegio gubernativo congregato aut comprobanda aut modificanda aut repudianda erit.
(38) Electiones et decisiones Associationem adstringentes maioritate duarum ex tribus partibus suffragiorum validorum peraguntur. ln electionibus, post duo scrutinia inefficacia ad tertium scrutinium proceditur, in quo voto passive gaudent illi tantum duo candidati qui in secundo scrutinio relative maiorem suffragiorum numerum retulerunt, ipsis a suffragio ferendo abstinentibus. Scrutatorum munere funguntur Praeses cum uno alterove Collegii gubernativi membro.
(39) Iure suffragii gaudent solummodo membra Collegii gubernativi perdurante eorum mandato quinquennali.
(40) Omnes electiones necnon decisiones maioris momenti suffragiis secretis absolvuntur.
(41) Consessus Collegii gubernativi duobus servire possunt finibus, uni scilicet administrativo, in quo partem habent tantum membra Collegii gubernativi unacum membris honorariis eiusdem, et alterum doctrinalem, ad quem absolvendum convocari possunt sic dicti Consiliarii, voto consultivo gaudentes, quos Collegium gubernativum suffragiis secretis sibi adsciscere potest.
(42) Sodales qui coetibus localibus Associationis praesunt, invitari possunt ad partem doctrinalem consessuum Collegii gubernativi, eodem titulo et iure ac Consiliarii, de quibus in paragrapho praecedente agitur.
(43) Secretarii generalis est redigere Acta consessuum Collegii gubernativi, in quibus electionum processus earumque exitus, itemque decisiones scripto mandantur. Actorum exemplar in tabulario Associationis asservattur eorumque copia membris Collegii gubernativi mittitur.
(44) Secretarius capsam Associationis tenet. Occasione consessus Collegii gubernativi qui praecedit comitia annualia, duo collegae qui vices Praesidis tenent, capsam revisunt et Collegio gubernativo relationem exhibent de statu oeconomico. ln quantum fieri poterit, pro anno sequenti ratio praevia ingressuum et expensarum elaborarur et statuitur.
(45) Collegium gubernativum occasione comitiorum annualium submittere potest sodalibus Associationis ad hunc finem coadunatis quaestiones determinatas enucleandas, reservando sibi decisionem.
Indoles et modi activitatis
(46) Activitas Associationis absolvitur actibus collegial ibus iuxta finem et principia eius positis. Praecipue autem agit per modum fermenti, ut scilicet per sua principia publice nota necnon per vitam et actionem singulorum sodalium strata humanae consociationis novo robore perfundantur.
(47) Associatio intendit influxum exercere magis virtute principiorum suorum uniformiter fortiterque ab omnibus sodalibus propagatorum quam per numerum membrorum suorum.
(48) Collegium gubernativum, occasione data, incoepta peculiaria promovere potest.
(49) Associatio annuatim celebrat comitia internationalia, in quibus quaestiones maiores vitam europaeam christianam afficientes tractantur. Ad Collegium gubernativum pertinet determinare thema congressus aliasque modalitates. Sodales his comitiis interesse satagunt.
(50) Associatio occasione comitiorum annualium, vel per Collegium gubernativum, declarationes communes statuere et publici iuris facere potest circa quaestiones graviores doctrinam vel mores spectantes.
(51) Cum homo agit maiore fiducia, quando concurrit ad opus commune cum aliis, optandum est, ut sodales inter se vel cum amicis eiusdem fidei et spei uniantur.
(52) Optandum est, ut sodales Associationis in eadem civitate vel regione firmati domicilio uniantur in coetu locali, cuius finis est instruere membra iuxta principia Associationis necnon agere modo concertato secundum eadem principia.
(53) Ad concordandam libertatem actionis sodalium cum unitate doctrinali Associationis, coetus locales ceteraque actionis consortia observare debent normam sequentem: Actio publica fieri nequit sub nomine Associationis, nisi approbata fuerit ut talis a Collegio gubernativo et membrum Collegii eiusdem vel alius sodalis ab ipso mandatus sit membrum coetus operativi cum iure decisivo dissensus. Ceterae actiones sive coetuum localium sive singulorum sodalium sine Associationis responsione fient.
(54) Etsi Associatio qua talis ab actione politica et a factionum negotiis, si doctrinam et mores non tangunt, abstinet, nihil impedit, quaminus membra eius se dedicent huiusmodi navitati, dummodo agant ut personae privatae.
(55) Sodales, si fieri potest, aliquod monasterium benedictinum vel cisterciense frequentent et cum eo relationes spirituales colant.
Indoles ecclesiastica Associationis
(56) Associatio per erectionem canonicam ab Epsicopo Friburgensi Helvetorum factam constituta est persona moralis ecclesiastica.
(57) Sedes socialis Associationis est Abbatia Altaeripae (Hauterive) in Helvetia.
(58) Festum patrocinii Associationis est Solemnitas s. Benedicti Abbatis Patroni Europae, quae die 11 Julii celebratur.
Dispositiones finales
(59) ln casu dissensus interpretativi inter textus praesentium Statutorum in linguas nationales translatos, textus in lingua latina exaratus Iegem facit.
(60) ln casu dissolutionis Associationis Collegium gubernativum de tabulario statuit et valores liquidos operi finem similem prosequenti attribuet.
U.I.O.G.D.E.B.V.M.
Statuta in praesenti forma, occurrente quinto decimo centenario a nativitate s. Benedicti, recognita et a Collegia gubernativo die 9 Januarii anni 1982 Parisiis adunato adoptata sunt, abolitis contrariis quibuslibet antea stabilitis.